PUTEOLI

PUTEOLI
PUTEOLI
post Lucrinum lacum inquit (Cluverius) sequitur oppidum Puteoli plurali numerô, Latinis fere auctoribus, exceptis poetis, dictum, Graecis vero Διχαιάρχεια, sive Δικαιαρχία, et Contracte Δικαρχία: quô frequenter Latini usi sunt poetae: ut Graeci etiam sub romanis Imperatoribus saepe usurpârunt Πουτίολος, sive Πουτέολος. Fama oppidi apud auctores est celeberrima; vulgari nunc vocabulô dicitur Pozzuolo. Plin. l. 3. c. 5. Lacus Luucrinus et Avernus: dein Puteoli colonia, Dicaearchia dicti. Strabo l. 5. post descriptionem Lucrini, Avernique lacus: Ε῾ξῆς δ᾿ ἐισὶν αἱ περὶ Δικαιαρχίαν ἀκταὶ, καὶ αὐτὴ ἡ πόλις: ἦν δὲ πρότερον μὲν ἐπίνειον Κυμάνων, ἐπ᾿ ὀφρύος ἱδρυμένον. Κατὰ δὲ τὴν Α῎ννιβα ςτρατέιαν συνῴκισαν Ρ῾ωμαῖοι, καὶ
μετωνόμασαν Ποτιόλους ἀπὸ τȏυ φρεάτων. Οἱ δὲ ἀπὸ τῆς δυσωδίας τῶν ὐδάτων, etc. Festus: Puteolos dictos putant ab aquae calidae putore: quidam a multitudine puteorum, earundem aquarum gratiâ factorum. Varro, l. 4. de L. L. A puteis oppidum Puteoli, quod sint circa eum locum aquae frigidae et calidae multae; nisi a putore potius, quod putidus sit odoribus saepe ex suisure et alumine. Primos oppidi conditores quod attinet, quia id, Strabone teste, navale suit Cumanorum, ab his conditum videri poterat. At Stephani Epitomator sichabet: Ποτιόλοι, κτίσμα Σαμίων, ἥτις καὶ Δικαιάρχεια. Et B. Hieronymus in Eusebii Chronicor. l. 2. sic tradit: Olymp. 64. A. 4. Samii Dicaearchiam condiderunt, quam nunc Puteolos vocant. Nobiles hîcthermae, et pons olim 390. passuum ab Imperatorib. Romanis Baias usque protensus; cuius hodieque duodecim columnae visuntur. Morer. Du Val. descr. Ital. etc. Nic. Lloyd. Baudrando urbs fuit perampla et probe culta Campaniae, nunc parva admodum, in ora littorali provinc. Terrae laboris, cum portu capaci et tuto, in sinu cognomine ubi variae villae et delitiae Imperatorum Romanor. Dicta fuit Flavia, a Vespasiano, et amphitheatrum habuit peramplum, nunc semidirutum, uti et templum Iovis, a Calpurnio aedificatum in honorem Octavii Augusti nunc S. Proculo sacrum. Cum arce utcumque munita, sub Hispan. In eius finibus 35. Balnea continentur, et quibus calentes aquae, variis morborum generibus utiles, emanant. Populi Puteolani. Inde sinus Puteolanus, de quo Cluver. Ital. Antiq. l. 6. c. 4. p. 1141. Hodie Golfo di Pozzuolo, sinus parvus maris Tyrrheni in ora Campaniae, prope Puteolos et Baias, ac inter promontor. Miseni et Pausylipi, Insulamque Nisitam extensus: est que proprie pars sinus Crateris, seu Neapolitani. Late tamen quibusdam pro ipso sinu Neapolitano sumitur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Puteŏli — Puteŏli, Küstenstadt in Campanien, westlich von Neapolis, östlich von Cumä, am Puteolānus sinus (früher Cumanus sinus, j. Golfo di Puzzuoli), welcher sich zwischen Promontorium Misenum u. P. Minervae hinzog, an dessen Küste die reizenden Bäder… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Puteŏli — Puteŏli, im Altertum Stadt in Kampanien, auf einer Landspitze, am Krater (Meerbusen von Neapel), von Samiern und Kymäern 521 v. Chr. unter dem Namen Dikäarchia gegründet. P. ward 194 v. Chr. römische Kolonie und erhob sich seitdem zur ersten… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Puteoli — Puteŏli, alte Hafen und Handelsstadt in Kampanien; jetzt Pozzuoli …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Puteoli — Pozzuoli Staat: Italien Region …   Deutsch Wikipedia

  • Puteoli — Pouzzoles  Ne pas confondre avec la commune languedocienne de Pouzolles Pouzzoles Pouzzoles, le temple de Serapis Fichier:Pozzuoli Stemma.png …   Wikipédia en Français

  • Puteoli — geographical name see Pozzuoli …   New Collegiate Dictionary

  • Puteoli —    A city on the coast of Campania, on the north shore of a bay running north from the Bay of Naples, at which Paul landed on his way to Rome, from which it was distant 170 miles. Here he tarried for seven days (Acts 28:13, 14). This was the… …   Easton's Bible Dictionary

  • Puteoli — The port (near modern Naples), captured by the Romans in 338 BCE, where Paul landed after his long sea voyage (Acts 28:13) which ended with a fast spurt in the final two days. He was welcomed by a Christian group, presumably connected with the… …   Dictionary of the Bible

  • Путеолы — (Puteoli)         древний город в Италии; современный Поццуоли …   Большая советская энциклопедия

  • Путеолы — (Puteoli) см. Поццуоли …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”